

Liber Exodus*
Caput 30: Versus 29
Et erunt,etc.[AUG., quaest 135 in Exod.]Cum scilicet uncta fuerint. Quid ergo distabit jam inter illa interiora quae velo teguntur?Qui tetigerit.Similiter de altari sacrificiorum superius dictum est, quod sic intelligendum est, ut liceat populo tangere tabernaculum, quando offerebant hostias, vel quaelibet dona, et tangendo sanctificabantur, propter illud oleum quo cuncta peruncta sunt: non sicut sacerdotes, qui etiam, ut aeterno sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo.